Sicut dudum

Eugenio IV

XIII Ianuarii, MCDXXXV
Venerabilibus fratribus Pacem etc.
Sicut dudum venerabilis fratris nostri Fernandi Robicensis episcopi inter Christifidelis, ac habitatores insularum Canariae interpretis, et ab eis ad sedem Apostolicam nuncii destinati, aliorumque fideidignorum insinuatione intelleximus; licet in insulis praedictis quaedam de Lancellot nuncupta, et nonnullae aliae circumadiacentes insulae, quarum habitatores et incolae solam legem naturalem imitantes, nullan antea infidelium nec haereticorum sectam noverant a paucis citra temporibus, divina cooperante clementia, ad orthodoxam catholicam fidem sint reductae, pro eo tamen, quod labente tempore, in quibusdam aliis ex praedictis insulis gubernatores ac defensores idonei, qui illarum habitatores et incolas in spiritualibus et temoralibus ad rectam fidei observantiam dirigerent, ac eorum res et bona concite tuerentur defuerunt, nonnulli Christiani, quod dolenter referimus, diversis confictis coloribus et captatis occasionibus, ad praefatas insulas curn eorum navigiis, manu armata accedentes, plures inibi etiam juxta ipsorum simplicitatem, incaute repertos utriusque sexus homines, nonnullos iam tunc baptismatis unda renatos, et alios ex eis sub spe, ac pollicitatione, quod eos vellent sacramento baptismatis insignire, etiam quandoque fraudulenter et deceptorie, securitatis fide promissa, et non servata, secum captivos, etiam ad partes cismarinas duxerunt, bonis eorum praedae expositis, seu in eorum usus, et utilitatem conversis, nonnullos quoque ex habitatoribus et incolis praedictis subdiderunt perpetuae servituti, ac aliquos personis aliis vendidrunt, et alias contra eos diversa illicita et nefaria commiserunt, propter quae quamplurimi ex residuis dictarum insualarum habitatoribus servitutem huiusmodi plurimum execrantes, prioribus erroribus remanent involuti, se propterea ab suscipiendi baptismatis proposito retrahentes, in gravem Divinae majestatis offensam, et animarum periculum, ac Christianae religionis non modicum detrimentum.
Nos igitur, ad quos pertinet, praesertim in praemissis, et circa ea, peccatorem quemlibes corrigere de peccato, non volentes ex sub dissimulatione transire, ac cupientes, prout ex debito pastoralis tenemur officii, quantum possumus, salubriter providere, ac ipsorum habitatorum et incolarum affictionibus pio et paterno compatientes affectu, universos et singulos, principes temporales, dominos, capitaneos, armigeros, barones, milites, nobiles, communitates, et alios quoscumque Christifideles cuiuscumque status, gradus, vel conditionis fuerint, obsecramus in Domino, et per aspersionem Sanguinis Jesu Christi exhortamur, eisque in remissionem suorum peccaminum injungimus, ut et ipsi a praemissis desistant, et eorum subditos a talibus retrahant, rigideque compescant. Et nihilominus universis, et singulis eisdem utriusque sexus Christifidelibus praecipimur, et mandamus, quatenus infra quindecim dierum spatium a die publictionis praesentium in loco, in quo ipsi degunt faciendae computandorum, omnes et singulos utriusque sexus dictarum insularum olim habitatores Canarios nuncupatos, tempore captionis eorum captos, quos servituti subditos habent, pristinae restituant libertati, ac totaliter liberos perpetuo esse et absque aliquarum pecuniarum exactione sive receptione, abire dimittant, alioquin lapsis diebus eisdem excommunicationis sententiam ipso facto incurrent, a qua nec apud sedem Apostolicam, vel per archiepiscopum Hispatensem protempore existentem, seu Fernandum episcopum antedictum, ac nisi personis captivatis huiusmodi prius et ante omnia libetati deditis, et bonis eorum primitus restitutis, absolvi nequeant, praeterquam in mortis articulo constituti. Similem excommunicationis sententiam incurrere volumus omnes et singulos, qui eosdem Canarios baptizatos, aut ad baptismum voluntarie venientes, capere, aut vendere, vel servituti subiicere attentabunt, a qua aliter, quam ut praefertur, nequeant absolutionis beneficium obtinere. Illi vero, qui exhortationibus, et mandatis nostris huiusmodi humiliter paruerint cum effectu, praeter nostram et Apostolicae sedis gratiam, et benedictionem, quam proinde uberius consequantur, aeternae beatitudinis professores fieri mereantur, et a dextris Dei cum efectis, perpetua requie collocari, etc. Dat.  Florentiae anno incarnationis Dominicae MCDXXXV, id. januarii.

Referencia

The Popes and Slavery