Psalm 31

Beatus cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.

Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea

dum rugirem tota die.

Quoniam die ac nocte gravata erat super me manus tua,
immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.

Peccatum meum cognitum tibi feci,
et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino,”
et tu remisisti impietatem peccati mei.

Propter hoc orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno. Et in diluvioaquarum multarum ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me,
exsultationibus salutis circumdabis me.

Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus in camo et freno; et accedis ad constringendum, non approximant ad te.

Multi dolores impii;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Laetamini in Domio et exsultate, justi;
et gloriamini, omnes recti corde.